- IMMORTALES
- I.IMMORTALESnomen agminis militaris apud Persas. Curt. l. 3. c. 3. ubi de exercitu Darii, proximi ibant, quos Persae Immortales vocant, ad decem milia --- illi aureos torques, illi vestem auro distinctam habebant, manicatasque tuntcas gemmis etiam adornatas. Exigno intervallo, quos cognatos Regis appellant, etc. Sic dicti, quod, si quis eorum numerum imminuerit, alius sufficiebatur: nec unquam plures paucioresque essent decem milibus, Herod. Robur hiexercitûs Persici, ex nobilissimis et fortissimis Persarum selecti, Cyrum Auctorem habuêre. Sed tandem per Duces suos mori potuisse, docuit Theodos. Theodosii Mag. nepos, uti notat Rader. ad Curt. d. l. Alii sunt apud eund. Herod. l. 4. c. 93. Immortales, Getae viz. ὁι ἀθανατίζοντες, quod mori se non putarent, sed meare ad Zamoxin, hic appellati, Preinshem. ad Curt. ibid. Vide quoque supra Athanati.II.IMMORTALESvide Rosacrucii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.